TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laudandus Deus nunc et semper. Laudemus ergo Dominum, charissimi, laudemus Deum, dicamus Alleluia. Significemus istis diebus diem sine fine; significemus locum immortalitatis, tempus immortalitatis; festinemus ad domum aeternam. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 9Psal. LXXXIII, 5 . Lex dicit, Scriptura dicit, veritas dicit. Venturi sumus ad domum Dei, quae est in coelis. Ibi non quinquaginta diebus Deum laudabimus; sed quemadmodum scriptum est, in saecula saeculorum. Videbimus, amabimus, laudabimus. Nec quod videbimus deficiet, nec quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum erit, sine fine erit. Laudemus, laudemus; sed non solis vocibus, laudemus et moribus: laudet lingua, laudet vita; sed habeat charitatem infinitam. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 9. Psal. LXXXIII, 5