Unitas commendata in creatione rerum et in Christi ortu. Charissimi, multum Deus commendat unitatem. Hoc ipsum vos moveat, quod in principio creaturarum, quando Deus cuncta constituit, fecit sidera in coelo, in terra autem herbas et ligna, dixit, Producat terra, et producta sunt ligna, et cuncta virentia: dixit, Producant aquae natantia et volatilia, et factum est sic: Producat terra animam vivam omnium pecorum et bestiarum, et factum est sic. Numquid Deus de ave una fecit caeteras aves? numquid de uno pisce omnes pisces? de uno equo omnes equos? de una bestia omnes bestias? Numquid non multa simul terra produxit, et multiplicibus fetibus multa complevit? Ventum est ad hominem faciendum, et factus est unus, de uno genus humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et feminam: sed unum, et de uno unam 2Gen. I et II. Quare sic? Quare ab uno genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur? Et Dominus Christus ex una, unitas virgo est; tenet virginitatem, servat incorruptionem.