Apostolus de pugna carnis et spiritus. Quae lucta? Si autem mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem, Spiritu ambulate. Apostoli verba dico, quae modo recitata sunt de Epistola ipsius: Dico autem, Spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis: non dixit, Ne habueritis; neque hoc dixit, Ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quid sit autem hoc, adjuvante Domino, dicam ut potero: adestote, ut intelligatis, si Spiritu ambulatis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Sequatur: ne forte aliquid, ut hoc quod hic obscurum est, in ejus sequentibus verbis facilius possit intelligi. Dixi enim, non frustra Apostolum noluisse dicere, Concupiscentias carnis ne habueritis; neque hoc saltem voluisse dicere, Concupiscentias carnis ne feceritis: sed dixisse, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsam nobis luctam proposuit. In hoc praelio versamur, si Deo militamus. Quid ergo sequitur? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur ; ut non ea quae vultis, faciatis. Hoc si non intelligatur, periculosissime auditur. Ideo sollicitus ne male homines intelligendo pereant, suscepi haec verba Apostoli, adjuvante Domino, exponere vestrae Charitati. Vacat nobis, matutina coepimus, hora prandii non urget: ad istum diem, id est sabbatum, maxime hi assolent convenire, qui esuriunt verbum Dei. Audite et attendite; dicam quantum potero diligenter.