TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo concupiscentiae et consuetudini malae resistendum. Ecce aliquid inde ponam, unde caetera intelligatis. Nostis esse homines sobrios: pauciores sunt, sed sunt. Nostis esse et ebriosos: abundant. Baptizatus est sobrius: quantum pertinet ad ebrietatem, non habet cum qua pugnet: habet alias concupiscentias, cum quibus pugnet. Sed ut de caeteris intelligatis, unius tantummodo hostis certamen in medio constituamus. Baptizatus est et ebriosus: audivit, et cum timore audivit, inter caetera mala, quibus hominibus male viventibus intercluditur regnum Dei, commemoratam esse et ebrietatem: quia ubi dictum est, Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures; ibi additum est, Neque ebriosi, etc., regnum Dei possidebunt 3I Cor. VI, 9, 10 . Audivit, et timuit. Baptizatus est, dimissa sunt illi omnia quibus inebriatus est: restat adversaria consuetudo. Ergo habet cum qua pugnet renatus. Praeterita ejus vitia omnia dimissa sunt ei: observet, vigilet, pugnet, ne aliquando inebrietur. Surgit ergo illa concupiscentia potandi, titillat animum, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus: vult etiam ipsum, si potest fieri, penetrare murum, adire inclusum, trahere captivum. Pugnat, repugna. O si et ipsa non esset! Si consuetudine mala accessit, bona consuetudine morietur: tu tantum noli ei satisfacere, noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare. Tamen quamdiu est, hostis est. Si ei non consentias, et nunquam inebrieris, minor et minor erit quotidie. Nam sunt vires illius subjectio tua. Si enim ei cesseris, et inebriatus fueris, das ei vires. Numquid contra me, et non contra te? Ego de loco superiore moneo, dico, praedico: quid mali futurum sit ebriosis, ante denuntio. Non est quod dicas, Non audivi: non est quod dicas, Exigit Deus animam meam de manu illius, qui mihi tacuit. Sed laboras, quia tibi validum adversarium mala consuetudine ipse fecisti. Non laborasti, ut nutrires eum: labora, ut vincas eum. Et si minus idoneus es adversus eum, roga Deum. Tamen si te non vicerit, quamvis ipsa tua mala consuetudo luctata sit tecum, si te non vicerit, fecisti quod ait apostolus Paulus, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Facta est concupiscentia titillando; sed non est perfecta potando.

Notes

  1. 3. I Cor. VI, 9, 10