TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita cito emendanda. Age ergo, frater, esto correctus. Times ne te inscribat inimicus; et non times ne te judicet Deus? Ubi est fides? Time cum est quando timeas. Longe est quidem dies judicii: sed uniuscujusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia brevis est vita. Et quia ipsa brevitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. Corrige te hodie, propter cras. Prosit tibi et modo in secreto correptio. Palam enim loquor, et in secreto arguo. Aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam convenio. Si dicerem, Tu, adulter, corrige te: primo forte dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. Non dico, Tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. Publica est correptio, sed secreta correctio. Scio quia ille qui timuerit, corrigit se.