Verbum Dei explicari ab homine non potest. Filium Dei, sicuti est apud Patrem aequalis illi et coaeternus, in quo condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, Verbum Dei et Deum, vitam et lucem hominum, si laudare moliamur; non mirum est quod nulla humana cogitatio, nullus sermo sufficiat. Quomodo enim laudare digne valeat lingua nostra, quem cor nostrum adhuc videre non valet, ubi oculum condidit quo possit videri, si purgetur iniquitas, si sanetur infirmitas, et fiant beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 1Matth. V, 8? Non mirum est, inquam, nos non invenire, quibus verbis unum Verbum dicamus, in quo dictum est ut essemus, qui de illo aliquid diceremus. Haec enim verba cogitata atque prolata mens nostra format, illo autem Verbo ipsa formatur. Nec eo modo facit homo verba, quo modo est factus ipse per Verbum: quia nec eo modo genuit Pater unicum Verbum, quo modo fecit cuncta per Verbum. Deum quippe genuit Deus; sed simul gignens et genitus unus est Deus. Mundum autem fecit Deus; mundus transit, et permanet Deus. Et sicut ea quae facta sunt, se ipsa utique non fecerunt: sic a nullo factus est, per quem fieri omnia potuerunt. Non igitur mirum, si homo factus inter omnia, verbis nonexplicat Verbum, per quod facta sunt omnia.