Oves et hircos nunc discernere solius Dei est.--Pro istis haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego judico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam. Aliud aliquid dicat. Jam audivimus de his qui conculcant herbas, et perturbant aquas: audiamus aliud genus mali, et magnum genus mali. Postea de hircis nullam facit mentionem: semel illos nominavit, ut sciremus esse. Ipse enim illos bene novit. Postea sic loquitur, tanquam omnes oves sint. Primo quomodo ipse videt, postea vero quomodo nos videmus, locutus est. Hirci enim quia insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ovibus: modo tanquam inter ovem et ovem discerno. Non scit nisi praedestinatione et praescientia oves et hircos, ille solus, qui praedestinare potuit, quia praescire. Modo qui omnes sub signo Christi sunt, et omnes ad gratiam Dei accedunt, ovem te putas, hircum te forte Deus novit: sed tanquam ovis audi quod audis, Ecce ego judico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam.