Vox Joannes, Verbum Christus. Vox Verbum putata. Vox Joannes, Dominus autem in principio erat Verbum 5Ibid., 1 . Joannes vox ad tempus, Christus Verbum in principio aeternum. Tolle verbum, quid est vox? Ubi nullus est intellectus, inanis est strepitus. Vox sine verbo aurem pulsat, cor non aedificat. Verumtamen in ipso corde nostro aedificando advertamus ordinem rerum. Si cogito quid dicam, jam verbum est in corde meo: sed loqui ad te volens, quaero quemadmodum sit etiam in corde tuo, quod jam est in meo. Hoc quaerens quomodo ad te perveniat, et in corde tuo insideat verbum quod jam est in corde meo, assumo vocem, et assumpta voce loquor tibi: sonus vocis ducit ad te intellectum verbi: et cum ad te duxit sonus vocis intellectum verbi, sonus quidem ipse pertransit; verbum autem quod ad te sonus perduxit, jam est in corde tuo, nec recessit a meo. Sonus ergo, transacto verbo ad te, nonne tibi videtur dicere sonus ipse, Illum oportet crescere, me autem minui? Sonus vocis strepuit in ministerium, et abiit, quasi dicens, Hoc gaudium meum completum est 6Joan. III, 30, 29 . Verbum teneamus, verbum medullitus conceptum non amittamus. Vis videre vocem transeuntem, et Verbi divinitatem manentem? Baptismus Joannis modo ubi est? Ministravit, et abiit. Christi nunc Baptismus frequentatur. Omnes in Christum credimus, salutem in Christo speramus: hoc sonuit vox. Nam quia discernere difficile est a voce verbum, et ipse Joannes putatus est Christus. Vox verbum putata est: sed agnovit se vox, ne offenderet verbum. Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Responsum est, Tu ergo quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo, Parate viam Domino 7Id. I, 20-23 . Vox clamantis in eremo, vox rumpentis silentium. Parate viam Domino, tanquam diceret, Ego ideo sono, ut illum in cor introducam: sed quo introducam non dignatur venire, nisi viam praeparetis. Quid est, Viam parate; nisi, congrue supplicate? Quid est, Viam parate; nisi, humiliter cogitate? Ab ipso accipite humilitatis exemplum. Putatur Christus, dicit se non esse quod putatur, nec ad suum fastum errorem assumit alienum. Si diceret, Ego sum Christus; quam facillime crederetur, qui antequam diceret, credebatur? Non dixit: agnovit se, distinxit se, humiliavit se. Vidit ubi haberet salutem: lucernam se intellexit, et ne exstingueretur vento superbiae timuit.