TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur Matthaeus descendens numerat, Lucas vero ascendens. Sed quare ille descendens numerat, quare iste ascendens? Quod, quaeso, intente, quantum Dominus adjuverit, audiatis, jam securo animo, et ab omni molestia calumniarum nodosarum libero. Matthaeus descendit per generationes, ut significet descendentem Dominum nostrum Jesum Christum ad portanda nostra peccata, ut in semine Abraham benedicerentur omnes gentes. Propterea non incipit ab Adam: totum enim genus humanum ab illo. Neque a Noe: quia et ab ipsa familia post diluvium omne genus humanum exortum est. Neque ad prophetiae adimpletionem poterat pertinere homo Christus Jesus ex Adam, ex quo sunt omnes homines; aut ex Noe, ex quo rursus omnes homines: sed ex Abraham, qui tunc electus est in cujus semine benedicerentur omnes gentes, cum jam gentibus plena erat terra. Ascendit autem Lucas, non incipiens ab ipso nati Domini exordio generationes enumerare sed ab eo loco, ubi eum narrat a Joanne baptizatum. Sicut autem in Domini incarnatione suscipiuntur ab eo generis humani portanda peccata, sic in Baptismi consecratione purganda. Itaque ille descendentem significans ad peccata portanda, generationes descendens enumerat: iste autem ascendens, significans purgationem peccatorum, non utique suorum, sed nostrorum, ascendens generationes enumerat. Sed ille descendit per Salomonem, in cujus matre peccavit David: iste ascendit per Nathan, alterum filium ejusdem David, per quem a peccato purgatus est. Legimus enim quod Nathan ad eum missus est, ut eum redargueret, et per poenitentiam sanaretur 57II Reg. XII. Occurrerunt ambo sibi in David; ille descendens, iste ascendens: et inde usque ad Abraham, vel ab Abraham usque ad David in nulla generatione diversi sunt. Ita Christus et filius David, et filius Abraham, transit ad Deum. Ad Deum quippe nos oportet in Baptismo renovatos a peccatorum abolitione reduci.

Notes

  1. 57. II Reg. XII