TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sententia Domini in homines immisericordes. O Domine, quomodo pupugisti corda saevientium, quando dixisti, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mutat. Verbo gravi et acuto compunctis cordibus conscientias suas agnoverunt, et justitiae praesenti erubuerunt; et unus post unum abscedentes, solam mulierem miseram reliquerunt. Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat judex, nondum judicans, sed misericordiam praerogans. Dimissae sunt enim, discedentibus saevientibus, misera et misericordia. Et ait illi Dominus: Nemo te condemnavit? Respondit: Nemo, Domine. Nec ego, inquit, te damnabo: vade, et deinceps jam noli peccare 9Joan. VIII, 3-11 .

Notes

  1. 9. Joan. VIII, 3-11