Legis infirmitas ex carne. Christus in similitudine carnis peccati.--Quod enim impossibile erat Legis. Hoc enim sequitur in lectione Apostoli, Quod impossibile erat Legis. Et ne ipsa culparetur, quid subjunxit? In quo infirmabatur per carnem. Lex enim jubebat, et non implebat; quia caro, ubi non erat gratia, invictissime resistebat. Et lex infirmabatur per carnem: quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Quomodo ergo lex mihi opitularetur jubens per litteram, et non dans gratiam? Infirmabatur per carnem. Quid fecit Deus, cum hoc impossibile esset legis, et infirmaretur per carnem? Deus Filium suum misit. Per quid infirmabatur lex, et propter quid erat hoc impossibile legis? Infirmabatur per carnem. Quid ergo Deus? Contra carnem misit carnem: imo etiam pro carne misit carnem. Peccatum enim carnis occidit, carnis substantiam liberavit. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. In carne quidem vera, sed non in carne peccati. Quid autem, in similitudinem carnis peccati? Id est, ut esset caro, vera caro. Et unde similitudo carnis peccati? Quia de peccato mors: mors est utique in omni carne peccati; de qua dicit Apostolus, Ut evacuaretur corpus peccati 20Rom. VI, 6 . Quia ergo mors est in omni carne peccati: sed utrumque ibi est, et mors et peccatum in carne caetera. In carne peccati et mors est, et peccatum: in similitudine carnis peccati mors erat, et peccatum non erat. Si enim caro peccati esset, et merito peccati poenam mortis lueret, non diceret ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 21Joan. XIV, 30 . Quare ergo me occidit? Quia quae non rapui, tunc exsolvebam 22Psal. LXVIII, 5 . Prorsus quod fecit de tributo, hoc fecit de morte. Exigebatur tributum, didrachma: Quare, inquit, tu et discipuli tui non redditis tributum? Vocavit ad se Petrum, et ait ei: Reges mundi a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responsum est: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Tamen ne scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, et qui primus surrexerit, id est, primogenitus a mortuis; aperi, inquit, os ejus, et invenies ibi staterem, id est, duas didrachmas, quatuor drachmas: quia didrachma, id est, duae drachmae, in caput exigebatur. Invenies ibi staterem, hoc est, quatuor drachmas, da eis pro me et te 23Matth. XVII, 23-25 . Quid est, Pro me et te? Ipse Christus, Petrus, Ecclesia Christi, Ecclesiae quatuor Evangelia. Mysterium latebat: Christus tamen tributum non debitum persolvebat. Sic persolvit et mortem: non debebat, et persolvebat. Ille nisi indebitum solveret, nunquam nos a debito liberaret.