TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mendacium divina lege vetitum. Quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abjecturus, et eo fortasse correcturus? Quomodo facturus es, responde. De Lege voluit suadere mendacium. Ille enim ait, Dic. Et forte non ausus est dicere, Dic mendacium: sed sic, Dic quod vult. Tu dicis, Sed mendacium est. Et ille, ut excuset, Omnis homo mendax. Et tu contra, frater, Os quod mentitur, occidit animam 15Sap. I, 11 . Attende, non est leve quod audisti, Os quod mentitur, occidit animam. Quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non vis me esse in malo; cum velis me esse malum? Quid mihi facit potens iste? Quid premit? Carnem. Corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. Quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? Ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. Iratus potens occidit corpus: Os quod mentitur, occidit animam. Corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam vero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit veritas. Serva ergo quod servare potes: pereat quod quandoque periturum est. Respondisti; et tamen Omnis homo mendax non solvisti. Responde illi et ad hoc, ne videatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de Lege proferens, urgens te de Lege contra Legem. In Lege enim scriptum est, Falsum Testimonium ne dicas 16Deut. V, 20 : et in Lege scriptum est, Omnis homo mendax. Respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem verbis quibus potui, terminavi. Mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi Deus; in omnibus quae male patitur, non displicet Deus. Hoc ergo ei responde, qui dicit, Mentire, quia scriptum est, Omnis homo mendax: Non mentior, quia scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam. Non mentior, quia scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium 17Psal. V, 7 . Non mentior, quia scriptum est, Falsum testimonium non dices. Urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in veritate: audio Dominum meum, Nolite timere eos qui corpus occidunt 18Matth. X, 28 .

Notes

  1. 15. Sap. I, 11
  2. 16. Deut. V, 20
  3. 17. Psal. V, 7
  4. 18. Matth. X, 28