Jacob et Esau figurae populi Christiani et Judaici. Et ideo Jacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum: ipse est enim minor filius; quia populus Judaeorum Esau est. De Jacob quidem nata est gens Judaeorum, sed in figura magis Esau Judaei intelliguntur: quia populus major reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. Cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur, quia impellebantur viscera ejus, ait: Quid mihi sic? Melius mihi erat sterilitas, quam ut hoc paterer. Dictum est ei a Domino, quod duo populi in utero ejus confligerent, et duae gentes, et quia major serviet minori 9Galat. XXV, 22, 23. Quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem; putabat autem se benedicere majorem. Personam Legis ferebat Isaac. Videtur Lex data Judaeis: et ipsum regnum datum est Christianis. Attendite quia Lex videtur regnum promittere. Judaeis dicitur, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam 10Matth. XXI, 43. Auferetur ab Esau, et dabitur Jacob. Hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata: ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis; et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius, et inveniens hirsutum. Sed illi capilli et peccata portabantur a Jacob, non haerebant in Jacob. Sic ergo et Ecclesia Dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem; sicut et Dominus Jesus Christus aliena portavit. Et benedixit minorem pater. Et quomodo benedixit? Mysterium sanctum, quales futuri erant. Volunt enim oculos acutos Scripturae. Benedixit filium suum minorem: et videtur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. Venit ille qui ierat ad venationem, apportans quod pater jusserat, et dicit: Pater, manduca, sicut voluisti. Dixit Isaac: Quis es tu? Et ille: Ego sum Esau filius tuus major. Et dicit: Ergo tu es Esau? Quis est autem jam qui attulit mihi escam, et manducavi, et benedixi illum, et benedictus est 11Gen. XXVII, 31-40 ? O irasci deceptori! o irasci fallaci! Imo dic: Quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. Nonne clamat haec res in mysterio facta, ut major serviat minori? Accipit ergo talem et ipse benedictionem. Sed subjunxit: Eris servus fratris tui. Cum ille diceret, Numquid finitae sunt benedictiones? benedic et me; ait, Cum illum talem feci, tibi quid habeo dare? Et dixit: Benedic et me, pater. Et extorsit, et accepit benedictionem prope similem, a rore coeli et fertilitate terrae omnem abundantiam. Et subjecit statim, Et servies fratri tuo. Et erit tibi sic, cum solveris jugum ejus a cervice tua. Quid est illud quod dictum est, Et erit tibi sic, cum solveris jugum ejus a cervice tua; nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores, ut in potestate haberent, et in libero arbitrio, mutari et fratri conjungi?