Aegroti ad poculum sumendum exemplo Christi invitamur. Ergo, fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit Apostolus, In Adam omnes moriuntur 11I Cor. XV, 22 : omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico, ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur. Dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne medico indigeremus. Non opus est, inquit, sanis medicus, sed aegrotantibus 12Matth. IX, 12 . Sani praecepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud contempserimus. Aegrotare jam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. Quia enim ad medicum venire non poteramus, ipse ad nos venire dignatus est. Non contempsit saucium contemptus a sano. Non destitit dare alia praecepta languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tanquam diceret, Certe experimento sensisti verum me dixisse, quando dixi, Noli tangere hoc. Sanare ergo tandem, et revivisce. Ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. Tu enim tibi fecisti praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa. Contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec vita, calicem tribulationum, angustiarum, passionum. Bibe, inquit, bibe, ut vivas. Et ne responderet ei languidus, Non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. Quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non biberit? Si contumelia: prior audivit cum daemones expelleret, Daemonium habet 13Luc. VII, 33 , et quod in Beelzebub ejicit daemonia 14Id. XI, 15 . Unde ut ipse consolaretur aegros, ait, Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus 15Matth. X, 25 ? Si dolores amari sunt: ligatus et flagellatus et crucifixus est. Si mors amara est: etiam mortuus est. Si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. Non enim frustra commendans ejus obedientiam Apostolus addidit, dicens: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 16Philipp. II, 8 .
Sermones
Notes
- 11. I Cor. XV, 22
- 12. Matth. IX, 12
- 13. Luc. VII, 33
- 14. Id. XI, 15
- 15. Matth. X, 25
- 16. Philipp. II, 8