TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mali a convivio exclusi, quinam intelligendi. Secundum quid ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. Quibus enim dictum est, Cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; continuo subjectum, Quanto magis Pater vester qui in coelis est? Pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. Secundum ergo quemdam modum mali erant. Et tamen illi convivae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum est, Invitaverunt bonos et malos; ut in numero malorum deputentur, quos audivimus exclusos in illo, qui inventus est non habere vestem nuptialem. Secundum quid, inquam, mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant. Audi Joannem secundum quid mali erant: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. Secundum quid boni erant? Si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 5I Joan. I, 8, 9 . Si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis Scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum voluerimus accipere quod dictum est, Invitaverunt bonos et malos, id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc voluerimus accipere, non permittimur, propter illum qui inventus est non habens vestem nuptialem, et non utcumque projectus, ut tantum illo convivio privaretur, sed ut aeterno in tenebrarum supplicio damnaretur.

Notes

  1. 5. I Joan. I, 8, 9