TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatum irascentis: crudelitas odio habentis. Multum autem interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. Nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis invenitur? In ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem vitulum taedio quodam avertit irascens: sed visceribus amplectitur matris. Quasi taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. Nec damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. Usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse convincatur, si non irascitur. Fac enim puerum velle in aqua fluminis ludere, cujus impetu pereat: tu si vides, et patienter permittis, odisti; tua patientia, illius mors est. Quanto melius est si irasceris et corrigis, quam non irascendo interire permittis? Odium ergo ante omnia vitandum est, trabes de oculo ejicienda est. Multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo verbi modum excedit, quod postea deleat poenitendo; et aliud est, servare insidias inclusas in corde. Multum postremo interest inter haec verba Scripturae, Turbatus est prae ira oculus meus 2Psal. VI, 8 . De illo autem quid dictum est? Qui odit fratrem suum, homicida est 3I Joan. III, 15 . Multum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. Festuca turbat, trabes exstinguit.

Notes

  1. 2. Psal. VI, 8
  2. 3. I Joan. III, 15