Auditores quinam carnales, quinam spirituales. Sed dicis: Quales illi erant, ut ille cum timore et tremore multo esset apud illos? Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec nunc quidem adhuc potestis; estis enim adhuc carnales 9I Cor. III, 1, 2 . Quos carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit; sic arguit, ut non abdicet. Et carnales, et parvuli in Christo: non vult tamen eos esse carnales, quos dicit esse parvulos in Christo: optat esse spirituales, omnia dijudicantes, et qui a nemine dijudicentur. Animalis enim homo, sicut ipse dicit, non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non scire potest, quoniam spiritualiter dijudicatur. Spiritualis dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur. Idem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Utquid ergo loqueris, si inter perfectos 10I Cor. II, 14, 15, 6 ? Quid enim opus est te loqui homini perfecto? Sed quaere in quo perfectus sit. Forte enim non invenio perfectum cognitorem, sed jam invenio perfectum auditorem. Est ergo perfectus et auditor, mente jam capax, cui solidus cibus nullam faciat perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et laudabimus eum? Nec dubito tamen esse aliquos spirituales, bene audientes, bene dijudicantes: apud istos non laboro. Aut enim carnalis invenior, et misericorditer mecum agit: aut capit quod dico, et congratulatur mihi.