Scripturae obscura loca ex locis aliis apertis illustrantur. Quare ista dixi, fratres? Quia quotidie non tacet Scriptura monere, ut temporalia contemnentes, aeterna diligamus: non tacet omnis pagina divina loqui nobis, aliquando aperte, aliquando in mysterio obscure. Sed nemo fraudari se putet, quando obscure pagina divina loquitur. Ubi ad te prodit voluntas Dei, hoc est ubi aperta est, ibi illam dilige, ibi illam ama, quando aperte monet. Et qualis est in aperto, talis est in obscuro; qualis est in sole, talis est in umbra. Talem illam sequaris, si talem illam legis. Obscurum est enim, ut dixi, Possidebit terram, et inhabitabit montem sanctum meum. Nam si carnaliter accipimus, non nos mundabimus ab omni coinquinatione carnis et spiritus; et sine causa nobis procuravit Deus finem lectionis propheticae conjunctum cum principio lectionis apostolicae, si propter possidendum montem terrenum ad avaritiam nos praeparamus, non ad pietatem. Sed quid debemus intelligere montem? Obscurum est quid dixerit montem. Sed si deseruisset nos Deus, nusquam aperte diceret quid sit mons. Ubi autem dicit aperte, ibi ama montem. Ubi aperte tibi commendat montem, et ipsa Scriptura se aperit quid dicat montem, ibi illum ama. Etiam ubi audieris promitti montem talem, illum sequere: qualem amasti in aperto, talem intellige in obscuro. Ubi putamus dictum montem, ut possimus nos mundare ab omni coinquinatione carnis et spiritus? Quis mons nobis promissus est?