TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Apostolum loqui de propria sua imperfectione. Dicit ergo aliquis: Et tu unde scis quia Paulus apostolus angeli justitiam et perfectionem nondum habebat? Non facio injuriam Apostolo, non credo nisi Apostolo, alium testem non quaero; suspicantem non audio, nimium laudantem non curo. Dic mihi, sancte Apostole, de te ipso, ubi nemo dubitat quia de te ipso loqueris. Nam ubi dixisti, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio; existunt qui dicant, quod alium in te nescio quem transfiguraveris laborantem, deficientem, victum, captivum. Tu mihi dic de te, ubi nemo dubitat quia loqueris de te. Fratres, ait Apostolus, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et quid facis? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem, ait, non secundum perfectionem; secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Supra jam dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim 4Philipp. III, 12-14 . Adhuc contradicitur et dicitur: Dicebat ista Apostolus, quia nondum pervenerat ad immortalitatem; non quia nondum pervenerat ad justitiae perfectionem. Jam ergo tam justus erat quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Sic, inquiunt, sic est prorsus. Modo dixisti: Tam erat justus quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Ergo perfectionem justitiae jam tenebat, sed sequendo palmam supernam, immortalitatem quaerebat.

Notes

  1. 4. Philipp. III, 12-14