Quaestio de verbis Domini, quomodo velit manere Joannem donec veniat. Sed nata est quaedam quaestio non omittenda. Cum dixisset Dominus Petro, Sequere me: respexit Petrus ad discipulum quem diligebat Jesus, id est, ad ipsum Joannem, qui Evangelium hoc scripsit; et ait Domino, Domine, iste quid? Scio quia diligis eum, quomodo ego sequor, et ipse non sequitur? Ait Dominus: Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Ipse vero Evangelista, ipse qui scripsit, de quo dictum est hoc, Sic eum volo manere, donec veniam; secutus adjunxit verba sua in Evangelio, et ait, natam fuisse famam inter fratres propter hoc verbum, quia discipulus ille non esset moriturus. Et ut tolleret istam opinionem adjunxit: Non autem dixit, eum non fuisse moriturum: sed tantum dixit, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Hanc ergo opinionem, qua putabatur Joannes non moriturus, abstulit Joannes ipse consequentibus verbis suis, et ne hoc credatur, ait: Non hoc dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit, Joannes non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si forte aperiatur nobis.