Non detinenda veritas in iniquitate. Ergo quia est mirum, qui talibus sapientibus occupatis circa creaturas, qui Creatorem negligenter quaerere voluerunt, nec invenire potuerunt, abscondita sunt illa, de quibus dixit Christus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: mirabilius est sapientes et prudentes deprehensos etiam qui cognoscere potuerunt. Revelatur enim, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quaeris fortasse quam veritatem detineant in iniquitate? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Unde manifestum est? Sequitur, et dicit: Deus enim illis manifestavit. Adhuc quaeris quomodo manifestaverit eis, quibus legem non dedit? Quomodo ergo? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Fuerunt ergo quidam, non sicut Moyses famulus Dei, non sicut multi prophetae ista intuentes et intelligentes, adjuti Spiritu Dei, quem Spiritum fide hauserunt, faucibus pietatis biberunt, ore interioris hominis ructuaverunt. Non ergo tales: sed fuerunt alii dissimiles, qui per istam creaturam potuerunt pervenire ad intelligendum Creatorem, et dicere de his quae fecit Deus: Ecce quae fecit, gubernat et continet; ille ipse qui fecit, implet sua praesentia ista quae fecit. Potuerunt hoc dicere. Nam ipsos et in Actibus Apostolorum commemoravit Paulus: ubi cum dixisset de Deo, In illo enim vivimus et movemur et sumus; quoniam apud Athenienses loquebatur, ubi isti doctissimi exstiterant, adjunxit continuo, Sicut et quidam secundum vos dixerunt 3Act. XVII, 28 . Non est leve quod dixerunt: Quoniam in Deo vivimus et movemur et sumus.