TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nonum praeceptum, Non concupisces uxorem proximi tui 32Exod. XX, 17 . Nona plaga, densae tenebrae 33Id. X, 22. Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. Jamvero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo: hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur furore horribili. Furor enim indomitus est, conculcare viri uxorem.

Notes

  1. 32. Exod. XX, 17
  2. 33. Id. X, 22