TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sonus et intellectus vocis ad plures sine partitione pervenit. Et aurium quidam cibus sonus est, et ipse qualis est? De his enim sensibus corporis mentis intelligibilia conjiciamus. Ecce loquor Charitati vestrae: adsunt aures, adsunt mentes. Duo quaedam nominavi, aures et mentes; et in eo quod loquor, duo quaedam sunt sonus et intellectus: simul feruntur, simul ad aurem perveniunt; sonus remanet in aure, intellectus descendit in corde. Sed de sono ipso prius advertamus quanto excellentius intellectum amare debemus. Sonus est quasi corpus, intellectus est quasi animus. Sed sonus mox ut aerem percusserit, auremque tetigerit, transit, nec revocatur, nec adhuc sonat. Ita enim sibi syllabae praeeundo et sequendo succedunt, ut secunda non sonet, nisi prima transierit. Verumtamen sic quomodo quoddam transitorium magnum habet miraculum. Ecce enim si vobis esurientibus panem apponerem, non perveniret ad singulos; totum divideretis vobis quod posuissem, et quanto plures essetis, tanto minus haberetis. Modo autem sermonem profero, verba inter vos et syllabas non dividitis, nec secatis sermonem meum, ut alius tollat istam partem, alius illam, et sic minutatim et particulatim ad singulos quosque quod dico perveniat: sed totum audit unus, totum audiunt duo, totum audiunt plures, et quotquot venerint totum audiunt; et omnibus sufficit, et singulis integrum est: praeparatur ad audiendum auris tua, nec eam fraudat vicina auris aliena. Si hoc fit de verbo sonante, quid fit de Verbo omnipotente? Quomodo enim vox ista nostra auribus omnium audientium singulis tota est et apud singulos tota est; nec tot sunt meae voces quot vestrae aures, sed una vox multas aures implet, non divisa, sed omnibus tota: sic cogitate Verbum Dei totum in coelis, totum in terris, totum in Angelis, totum apud Patrem, totum apud Virginem, totum in aeternitate, totum in carne, totum ad inferos, cum visitaret, totum in paradiso, quo latronem transtulit. Haec dixi de sono.