Verbum coaeternum Patri asseritur contra Arianos. Itaque Verbum Dei, fratres charissimi, incorporaliter, inviolabiliter, incommutabiliter, sine temporali nativitate, natum tamen intelligamus a Deo. Putamusne possumus aliquo modo persuadere quibusdam infidelibus non abhorrere a vero, quod dicitur a nobis fide catholica, quae contraria est Arianis, a quibus Ecclesia Dei saepe tentata est, cum carnales homines id facilius accipiunt quod videre consueverunt? Ausi sunt enim quidam dicere, Major est Pater Filio, et praecedit eum tempore: id est, major est Filio Pater, et minor est Patre Filius, et a Patre in tempore praeceditur. Et sic disputant: Si natus est, utique erat Pater antequam Filius illi esset natus. Attendite: adsit ipse nobis, adjuvantibus orationibus vestris, et pia intentione excipere cupientibus quod ipse donaverit, quod ipse suggesserit; adsit nobis, ut possimus quoquo modo explicare quod coepimus. Tamen, fratres, ante dico, si non potuero ego explicare, non rationem putetis, sed hominem defecisse. Itaque vos hortor et deprecor ut oretis: adsit misericordia Dei, et ita rem a nobis dici faciat, ut vos audire oportet, et nos dicere. Hoc ergo illi dicunt: Si Filius Dei est, natus est. Hoc fatemur. Non enim esset Filius, si natus non esset. Manifestum est, admittit fides, approbat Ecclesia catholica, verum est. Adjungunt deinde: Si natus est Patri Filius, erat Pater antequam ei Filius nasceretur. Hoc respuit fides, respuunt aures catholicae; anathematur, extra est qui hoc sapit, non pertinet ad participationem societatemque sanctorum. Ergo, ait, rationem mihi redde, quomodo et Filius potuit nasci Patri, et coaevus esse ei a quo natus est?