Angelorum vocem, per quam Dominus Jesus Christus natus Virginis partu, pastoribus nuntiatus est, cum Evangelium legeretur, audivimus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 1Luc. II, 14 . Festa vox et gratulatoria, non uni feminae, cujus uterus prolem ediderat; sed generi humano, cui Virgo pepererat Salvatorem. Dignum enim erat, et hoc prorsus decebat, ut ei fetae quae Dominum coeli et terrae procreaverat, et post editum fetum integra manserat, non mulierculae humanis solemnitatibus, sed Angeli divinis laudibus, fetalia celebrarent. Dicamus ergo et nos, et quanta possumus cum exsultatione dicamus, qui non pecorum pastoribus eum natum nuntiamus, sed ejus Natalitia cum ejus ovibus celebramus: dicamus, inquam, et nos fideli corde, devota voce, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et haec verba divina, has Dei laudes, hoc angelicum gaudium, quanta valemus consideratione perspectum, fide et spe et charitate meditemur. Sicut enim credimus et speramus et desideramus, erimus et nos gloria in excelsis Deo, cum resurgente corpore spirituali rapti fuerimus in nubibus obviam Christo: si modo cum in terra sumus, pacem cum bona voluntate sectemur. In excelsis quippe vita, quia ibi regio vivorum; et ibi dies boni, ubi Dominus idem ipse est, et anni ejus non deficiunt. Quisquis autem vult vitam, et diligit videre dies bonos, cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus non loquantur dolum; declinet a malo, et faciat bonum: et ita sit homo bonae voluntatis. Et quaerat pacem, ac sequatur eam 2Psal. XXXIII, 13-15: quia in terra pax hominibus bonae voluntatis.