TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Beata vita quid sit. Omnes vivere volunt, et sani esse. Ergo definiamus, si possumus, beatam vitam, de qua omnes respondeant, Hoc volo. Quia ergo nemo est, qui interrogatus utrum beatam vitam velit, dicat, Nolo, quaerimus autem quae sit ipsa vita beata; tale aliquid definire debemus, cui sensus omnis consentiat, et quod nullus dicat, Nolo. Quid ergo, fratres mei, quid est beata vita, quam volunt omnes, et non habent omnes? Quaeramus ergo. Si cui dicatur, Vis vivere? numquid sic audit, quomodo si diceretur, Vis militare? In illa enim interrogatione, quod est, Vis militare? aliqui mihi dicerent, Volo: et forte plures, Nolo. Si autem dicam, Vis vivere? puto nemo est qui dicat, Nolo. Omnes enim natura habent insitum, vivere velle, mori nolle. Item si dicam. Vis sanus esse? puto nemo est qui dicat, Nolo: nemo enim vult dolere. Sanitas etiam in divite pretiosa, certe in paupere est sola. Sed quid prodest opulentia diviti, si sanitas non sit ibi, quae patrimonium est pauperi? Valde vellet dives lectum argenteum cum pauperis mutare cilicio, si posset aegritudo migrare cum lecto. Ecce ad duo ista consensit mihi omnium sensus, vitam et sanitatem. Numquid omnium sensus consensit ad militiam? numquid omnium ad agriculturam? numquid omnium ad navigationem? Omnium ad vitam et sanitatem.