Paulo merces debita. Eidem prius pro supplicio debito, data gratia. Jam ergo audiamus Paulum apostolum dicentem, cum passioni appropinquaret, de corona sibi parata praesumentem. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus 10II Tim. IV, 7 et 8 . Reddet, inquit, mihi Dominus coronam justus judex. Debet ergo quod reddet. Reddet ergo justus judex. Non enim opere inspecto potest negare mercedem. Quod opus inspicit? Bonum certamen certavi, opus est: cursum consummavi, opus est: fidem servavi, opus est. Superest mihi corona justitiae, merces est. Sed in mercede tu nihil agis; in opere non solus agis. Corona tibi ab ipso est; opus autem abs te est, sed non nisi ipso adjuvante. Cum autem Paulus apostolus, prius Saulus, crudelissimus esset et immanissimus persecutor, nihil omnino boni merebatur, imo merebatur plurimum mali: merebatur enim damnari, non eligi. Et ecce subito, cum mala faceret, et mala mereretur, una coelesti voce prosternitur: persecutor dejicitur, praedicator erigitur. Audi eum hoc ipsum confitentem: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum 11I Tim, I, 13 . Numquid ibi dixit, Reddet mihi justus judex? Misericordiam, inquit, consecutus sum: mala merebar, bona accepi. Non secundum peccata nostra fecit nobis. Misericordiam consecutus sum. Debita mihi non sunt reddita. Si enim debita redderentur, supplicium redderetur. Non, inquit, accepi quod debebatur: sed misericordiam consecutus sum. Non secundum peccata nostra fecit nobis.