TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyrum passio et merces in Psalmo praedicta. Hic primum videte, charissimi, quomodo maxime ad beatos martyres verba ista pertineant. Nulli enim tantum impenderunt, quam illi qui se ipsos impenderunt: sicut dicit apostolus Paulus, Et ipse impendar pro animabus vestris 2Id. XII, 15 . Impenderunt enim se ipsos confitendo Christum, et implendo in ejus adjutorio quod dictum est, Ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare 3Eccli. XXXI, 12 . Quae est magna mensa, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est, Scito quoniam talia te oportet praeparare; nisi quod beatus Joannes exponit, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere 4I Joan. III, 16 ? Ecce quantum impenderunt.

Notes

  1. 2. Id. XII, 15
  2. 3. Eccli. XXXI, 12
  3. 4. I Joan. III, 16