Peccata non remittuntur extra Ecclesiam. Sic et peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti oportebat, quo in unum Ecclesia congregatur. Denique si quemquam extra Ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et hujus tanti peccati quo alienus est ab Ecclesia Dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia; cum isto solo verbum dicat contra Spiritum sanctum, quo extraneus est ab Ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in ea in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum? Quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater 64Rom. VIII, 15 : ut ei possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra 65Matth. VI, 12 . Et in hoc cognoscimus, sicut dicit Apostolus Joannes, quoniam Christus manet in nobis, de Spiritu suo, quem dedit nobis 66I Joan. III, 24 . Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei 67Rom. VIII, 16 . Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas Spiritus 68Philipp. II, 1 . Propter hanc societatem illi in quos primitus venit, linguis omnium gentium sunt locuti. Quia sicut per linguas consociatior est societas generis humani; sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille agnoscat accepisse Spiritum sanctum, qui tenetur vinculo pacis Ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit Apostolus: Studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis 69Ephes. IV, 3 .
Sermones
Notes
- 64. Rom. VIII, 15
- 65. Matth. VI, 12
- 66. I Joan. III, 24
- 67. Rom. VIII, 16
- 68. Philipp. II, 1
- 69. Ephes. IV, 3