TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mors duplex, prima et secunda. Mors prima omnibus necessario subeunda, altera solis malis parata. A morte temporali homo se pecunia redimit; ab aeterna morte, justitia. Sanguis Christi pro nostra redemptione fusus. Vide ergo, si aliquantum in corde tuo amor evigilavit, si scintilla de cinere carnis emicuit, si aliquid roboris in corde tuo comprehendit, quod vento tentationis non solum non exstinguatur, sed etiam vehementius accendatur: si non ardes ut stupa, quae uno levi flatu exstinguaris; sed ardes ut robur, ardes ut carbo, ut flatu potius exciteris: vide duas mortes, unam temporalem, eamdemque primam; alteram sempiternam, et eamdem secundam. Prima mors omnibus praeparata est: secunda solis malis, impiis, infidelibus, blasphemis, et quidquid aliud sanae doctrinae adversatur. Intende, propone tibi istas mortes duas. Si fieri potest, ambas non vis pati. Scio, vivere amas, mori non vis; et de hac vita in aliam vitam sic transire velles, ut non mortuus resurgeres, sed vivus in melius mutareris. Hoc velles, hoc habet humanus affectus; hoc ipsa anima nescio quo modo habet in voluntate et cupiditate. Quoniam diligendo vitam, odit mortem: et quoniam carnem suam non odit, nec ipsi vult accidere quod odit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit 6Ephes. V, 29 . Hunc affectum ostendit Apostolus, ubi ait: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes. In quo nolumus, inquit, exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita. Non vis spoliari: sed spoliandus es. Hoc tamen agas oportet, ut spoliatus per mortem carnea tunica, inveniaris indutus lorica fidei. Hoc enim secutus adjungit: Si tamen et induti, non nudi inveniamur 7II Cor. V, 1-4 . Nam prima mors spoliatura est te carne, interim seponenda, et suo tempore recipienda. Hoc velis, nolis. Non enim quia vis, resurges; aut si nolis, non resurges; aut si resurrectionem non credis, propterea non resurges. Opus est ut potius agas, ut qui resurrecturus es, velis nolis, sic resurgas ut habeas quod velis. Dominus quippe ipse Jesus dixit: Venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, sive boni sint, sive mali sint; omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, et emittentur ex abditis. Nulla creatura mortuum tenebit sub voce vivi Creatoris. Omnes, inquit, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Hoc ut ait, Omnes, fecit quasi confusionem et permixtionem. Sed audi discretionem, audi et separationem: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii 8Joan. V, 28, 29 . Hoc judicium, ad quod subeundum resurgent impii, mors secunda appellatur. Quid ergo, christiane, metuis istam primam? Et te invito veniet, et te recusante aderit. Redimis te forte a barbaris, ne occidaris: redimis te magno, non parcis omnino rebus tuis, et filios tuos spolias; et redemptus crastino morieris. A diabolo te redimi oportet, qui te secum ad secundam mortem trahit, ubi audient impii ad sinistram positi, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 9Matth. XXV, 41 . Ab ista secunda morte oportet ut redimaris. Respondebis, Unde? Noli quaerere hircos et tauros: noli postremo arcam tuam discutere, et dicere in animo tuo, Ut me redimerem a barbaris, habebam pecuniam: ut te redimas a secunda morte, habeto justitiam. Pecuniam posset tibi ipso barbarus ante tollere, et postea te captivum ducere, ut non esset unde te redimeres, eo tua omnia possidente qui possedit et te: justitiam non amittis invitus; in thesauro cordis intimo manet; ipsam tene, ipsam posside, inde redimeris a secunda morte. Quae si nolis, ideo non erit, quia illud, unde te ab ista morte redimes, si volueris, erit. Justitiam voluntas impetrat a Domino, et bibit illam tanquam de fonte suo. Ad quem fontem nullus prohibetur accedere, si dignus accedit. Postremo adjutorium tuum vide. Redemit te a barbaris argentum tuum, redemit te a prima morte pecunia tua: redemit te a secunda morte sanguis Domini tui. Habuit ille sanguinem, unde nos redimeret; et ad hoc accepit sanguinem, ut esset quem pro nobis redimendis effunderet. Sanguis Domini tui, si vis, datus est pro te: si nolueris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Habuit sanguinem Deus meus, quo me redimeret: sed jam cum passus est, totum dedit; quid illi remansit quod dei et pro me? Hoc est magnum, quia semel dedit, et pro omnibus dedit. Sanguis Christi volenti est salus, nolenti supplicium. Quid ergo dubitas, qui mori non vis, a secunda potius morte liberari? qua liberaris, si vis tollere crucem tuam, et sequi Dominum; quia ille tulit suam, et quaesivit servum.

Notes

  1. 6. Ephes. V, 29
  2. 7. II Cor. V, 1-4
  3. 8. Joan. V, 28, 29
  4. 9. Matth. XXV, 41