TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Explicatur Apostoli locus, de carbonibus congerendis super caput inimici. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus 17Rom. XII, 20 . Et hic quaestio est. Quomodo enim quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intelligatur, nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur, qui dantur homini adversus linguam subdolam 18Psal. CXIX, 3, 4. Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo ejus, vicerit in bono malum; plerumque illum inimicitiarum suarum poenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem laeserit. Ipsa vero ustio, poenitentia est, quae tanquam carbones ignis inimicitias ejus malitiasque consumit.

Notes

  1. 17. Rom. XII, 20
  2. 18. Psal. CXIX, 3, 4