Pauper et dives in eadem sorte felicitatis, si uterque humilis. Sinus Abrahae. Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et divites: quid me ad alia intelligenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contemnere divites misericordes, divites humiles; et ut citius dicam, quod paulo ante dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu pauper; pauper, id est, humilis. Si enim dives factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet unde infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops jacebat; attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid, inquis, attendo? Lege Scripturas, et invenies quod dico. Lazarus pauper fuit: in cujus sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis. Quo? In sinum Abrahae, id est, in secretum, ubi erat Abraham. Nolite enim carnaliter intelligere, quod velut in sinum tunicae Abrahae levatus sit pauper. Sinus erat, quia secretum erat. Unde dicitur, Redde vicinis nostris in sinum eorum 4Psal. LXXVIII, 12 . Quid est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione 5Gen. XIII: et tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit; Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam 6Id. XV, 6 . Justificatus est gratia Dei, non propria praesumptione. Fidelis erat, bene operabatur. Filium jussus est immolare; neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat 7Id. XXII. Probatus est Deo, constitutus est exemplum fidei. Jam Deo notus erat: sed nobis monstrandus erat. Non est inflatus quasi in bonis operibus suis; quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est inflatus tanquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid habebat, a Deo habebat; et non in se ipso, sed in Domino gloriabatur), audi Paulum apostolum: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 8Rom. IV, 2 .