Petri votum. Videt hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: Domine, bonum est, inquit, nos hic esse. Taedium patiebatur a turba, invenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. Utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in Deum sanctos amores, et ideo bonos mores? Bene sibi volebat esse: unde et adjunxit, Si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Ad haec Dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. Haec enim eo loquente, nubes lucida venit, et obumbravit eos. Ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus dividere cupiebat, responsum coeleste monstravit. Verbum Dei Christus, Verbum Dei in Lege, Verbum in Prophetis. Quid, Petre, quaeris dividere? Magis te oportet adjungere. Tria quaeris: intellige et unum.