TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Herodes in angustiis aut perjurii aut cruenti facinoris admittendi. Propter hunc locum, quem hodie audivimus, cum Evangelium recitaretur, dico Charitati vestrae: videtis miserum istum Herodem, Joannem sanctum virum et Dei hominem dilexisse: sed quoniam temere juravit ebrius laetitia et delectatione saltantis, daturum se promisit quidquid illa puella, quae saltando placuerat, poposcisset. At ubi poposcit rem crudelem et nefariam, contristatus est quidem; videbat enim tantum scelus fieri: sed positus inter jurationem suam et puellae petitionem, ubi videbat cruentum facinus, ibi rursus timebat reatum perjurii; ne Deum offenderet perjurando, Deum offendit saeviendo 1Marc. VI, 17-28. Dicit mihi aliquis: Quid ergo debuit facere Herodes? Si dixero, Non debuit jurare: quis non videat hoc eum non facere debuisse? Sed non consulor de homine, utrum jurare debeat; sed quid facere debeat qui juravit. Ipsa est magna deliberatio. Temere juravit: quis nesciat? Tamen lapsus est, juravit. Ecce puella petivit caput sancti Joannis: quid facere debuit Herodes? Demus illi consilium. Si dixerimus, Parce Joanni, ne facias scelus; perjurium suademus. Si dixerimus, Noli perjurare; ad scelus implendum provocamus. Mala conditio.

Notes

  1. 1. Marc. VI, 17-28