Objurgatio et ad eleemosynam exhortatio. Christianus quis. Si ergo, fratres mei, granis loquor, si agnoscunt quod dico, praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur, non vocibus. Cogimur loqui vobis quod non debuimus. Invenire enim in vobis debuimus quod laudaremus, non quaerere quod admoneremus. Ecce tamen breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem, per hanc perventum est ad Deum. Suscipis hospitem, cujus et tu es comes in via: quia omnes peregrini sumus. Ipse est christianus, qui et in domo sua et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria enim nostra sursum est; ibi hospites non erimus. Nam unusquisque hic, et in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat. Si transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est: velit nolit, hospes est. Sed dimittit illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Quare? Et in stabulo si esses, non alio veniente discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus, cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest operemur: ut cum transierimus, et illo venerimus unde non transeamus, opera nostra bona ibi inveniamus. Custos est Christus, quid times ne perdas quod erogas? Conversi ad Dominum, etc. Et post sermonem: Quod novit Charitas vestra, suggerimus. Dies anniversarius ordinationis domni senis Aurelii crastinus illucescit; rogat et admonet per humilitatem meam Charitatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime convenire dignemini. Deo gratias.