Charitas verius arrha quam pignus dicitur. Quid ergo, fratres? Si charitatem modo Deus tanquam pignus dedit per Spiritum sanctum suum, cum rem ipsam reddiderit, qua promissa pignus dedit, auferendum est nobis pignus? Absit. Sed quod dedit, hoc implebit. Ergo melius arrha quam pignus. Aliquando enim pretium, verbi gratia, praeparas dare pro ea re quam tenes bonae fidei contractu, de ipso pretio das aliquid; et erit arrha, non pignus; quod sit complendum, non quod auferendum. Jam ergo intellige. Si invenio dilectorem, habet arrham, et ex arrha desiderat plenitudinem. Arrham ipsam consideret: hoc enim complebitur, unde arrha data est. Ipsam cogitet, ipsam apud se discutiat, ipsam inspiciat, ipsam de plenitudine illa quam non videt, interroget: ne forte aliud in plenitudine desideret, quam est in eo quod accepit. Forte Deus aurum daturus est, auri plenitudinem completurus, et de auro arrham dedit. Metuendum est ne tu pro auro plumbum desideres. Aspice ergo arrham; si tibi potuero suadere ut aspicias: Deus charitas est.