TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sponsi responsum. Respondeat ergo amatae huic pastor bonus, et speciosus forma prae filiis hominum: respondeat ei quam formosam fecit ex filiis hominum. Audite quid respondeat, intelligite; cavete quod terret, amate quod monet. Quid ergo respondet? Quam non blande, sed blanditiis severitatem reddit. Corripit, ut constringat, ut servet. Nisi cognoveris temetipsam, inquit, o pulchra inter mulieres: quamtumlibet enim sint aliae pulchrae donis viri tui, haereses sunt; ornatu non visceribus pulchrae sunt, foris et extrinsecus nitent, nomine justitiae se dealbant: Omnis autem pulchritudo filiae regis intrinsecus 19Psal. XLIV, 14 . Nisi ergo cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es, quia casta es, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non debes. Nisi cognoveris temetipsam, quia recte te mihi desponsavit ille virginem castam exhibere Christo; recteque mihi te ipsam exhibeas, ne malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et tui sensus corrumpantur a castitate mea 20II Cor. XI, 2, 3. Nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi tu; exi. Aliis enim dicturus sum, Intra in gaudium Domini tui 21Matth. XXV, 21, 23 . Tibi non dicam, Intra: sed, Exi; ut sis inter eos qui ex nobis exierunt. Exi tu. Sed nisi cognoveris temetipsam, tunc exi. Si autem cognoveris temetipsam, intra. Si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum 22Cant. I, 6, 7 . Exi in vestigiis, non gregis, sed gregum: et pasce, non sicut Petrus oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis, non pastoris, sed pastorum; non unitatis, sed dissensionis; non ibi posita, ubi est unus grex et unus pastor. Confirmata est, aedificata est, amata fortior facta est, parata mori pro viro, et vivere cum viro.

Notes

  1. 19. Psal. XLIV, 14
  2. 20. II Cor. XI, 2, 3
  3. 21. Matth. XXV, 21, 23
  4. 22. Cant. I, 6, 7