Nobis tamen merito prohibita. Cum ergo Dominus juraverit, quare Dominus Christus suos jurare prohibuit? Dico quare. Non est peccatum, verum jurare. Sed quia grande peccatum est falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi qui omnino non jurat: propinquat falsae jurationi, qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus juravit, inquit. Securus jurat qui mentiri nescit. Non te moveat quia Dominus juravit; quia forte non debet jurare nisi Deus. Tu enim quando juras, quid facis? Testem Deum adhibes. Tu illum, ipse se ipsum. Sed tu homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem veritatem ad tuam falsitatem. Aliquando et nolens homo perjurat, cum verum putat esse quod jurat. Non est quidem tantum peccatum, quantum ejus qui scit falsum esse, et tamen jurat. Quanto melior, et a peccato isto gravi omnino longe fit, qui audit Dominum Christum, et non jurat?