TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Infirmitas Petri timentis mori Dominum. Meminimus infirmitatem Petri dolentis quod Dominus esset moriturus: hanc commemoro, ecce commemoro. Qui meminerunt, in corde suo mecum dicant: qui obliti fuerant, commonente me recolant. Dominus Jesus Christus passionem suam imminentem ipse discipulis praenuntiavit. Tunc Petrus amans eum, sed adhuc carnaliter, mori timens mortis interfectorem: Absit a te, inquit, Domine; absit a te, propitius esto tibi. Non dixisset, propitius tibi esto, nisi agnosceret verum Deum. Ergo, Petre, si Deus a te cognoscitur, quid times ne Deus moriatur? Tu homo es, ille Deus est. Et pro homine Deus factus est homo, assumens quod non erat, non perdens quod erat. In eo ergo Dominus moriturus erat, in quo et resurrecturus. Expavit ergo Petrus humanam mortem, et noluit eam contingere Dominum. Nesciens, saccum volebat claudere, unde nostrum pretium erat manaturum. Audivit a Domino tunc, Redi retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Cui paulo ante dixerat, dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis 2Matth. XVI, 22, 23, 16, 17 . Paulo ante beatus, postea satanas. Sed unde beatus? Non de suo: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Unde autem satanas? Ex homine, et in homine: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Talis Petrus amans Dominum, timens mori Dominum, et volens mori pro Domino, secutus est: et inventum est quomodo praedixerat medicus, non quomodo praesumpserat aegrotus. Interrogatus ab ancilla, negat semel, bis, et tertio. Aspicitur a Domino, flet amare 3Luc. XXII, 56-62: tergit lacrymis pietatis cordis negationes.

Notes

  1. 2. Matth. XVI, 22, 23, 16, 17
  2. 3. Luc. XXII, 56-62