Charitas amatur, nec tamen sentitur. Attende quid biberis. Charitatem bibisti. Si nosti illam, Deus charitas est 25I Joan. IV, 8. Si ergo charitatem bibisti, dic mihi in quo loco bibisti. Si nosti illam, si vidisti illam, si amas, unde amas? Quidquid enim bene amas, charitate amas. Quomodo autem charitate? Aut quid amas, qui charitatem amas? Ergo si amas, unde amas? Venit ad te, et nosti eam, et vides eam: et non in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, ut vehementius ametur; nec auditur affatu; et quando ad te venit, non sentiebatur incessu. Numquid deambulantis in corde tuo aliquando plantas sensisti charitatis? Quid ergo est? Cujus hoc est, quod jam est in te, et non capitur a te? Sic disce amare Deum.