Gentes quare canes. Et unde discernimus (tanquam responderent) qui sint porci, qui sint canes? Hoc in ista muliere demonstratum est. Nam illi mulieri instanti respondit hoc: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Canis es, una es ex Gentibus, idola adoras. Quid autem tam familiare canibus, quam lapides lingere? Non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus. Illa si recederet post haec verba, canis accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane. Institit enim petendo, et ex ipso veluti convicio humilitatem ostendit, misericordiam impetravit. Neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait, Ita, Domine: dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; Veritas loquitur: sed non ideo a beneficio repellenda sum. Prorsus canis: sed et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam invado, sed micas quaero.