TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Eraclius diaconus. Diaconus Eraclius ante vestros oculos versatur, opera ejus lucent coram oculis vestris. De opere ejus et expensa pecunia memoriam sancti Martyris habemus. De pecunia sua emit etiam possessionem ex consilio meo: nam ipsam pecuniam volebat per manus meas erogari, sicut mihi placeret. Ego si pecuniae avidus essem, aut necessitates meas ipsas, quas pro pauperibus habeo, in hac causa plus curarem, pecuniam acciperem. Quare, dicit aliquis? Quia possessio illa quae ab illo empta et Ecclesiae donata est, adhuc nihil praestat Ecclesiae. Minus enim habebat ad pretium, et quia mutuatus fuerat, hoc de ejus adhuc fructibus reddit. Homo sum senex, quantus mihi de illa possessione potest fructus accedere? Numquid promitto mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod ergo vix diu partibus reddit, de proximo haberem totum, si accipere voluissem. Non feci, aliud attendi. Fateor enim vobis, et ipsa suspecta mihi adhuc aetas ejus fuit, et verebar ne forte, ut sunt homines, matri ejus hoc displiceret; et diceret inductum a me fuisse adolescentem, ut bona ejus paterna consumerem, et eum egentem relinquerem. Ideo volui ejus pecuniam in illa possessione servari; ut si aliquid, quod Deus avertat, aliter quam volumus evenisset, redderetur villa ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis sit fama mea necessaria: nam mihi sufficit conscientia mea. Emit etiam spatium ab ista postea ecclesia notum vobis, et sua pecunia aedificavit domum. Et hoc nostis. Ante paucos dies priusquam sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit Ecclesiae. Exspectabat enim ut eam perficeret, et perfectam donaret. Fabricandi autem domum necessitas illi nulla erat, nisi quia cogitavit matrem suam huc esse venturam. Si autem venisset, in re filii sui habitaret: modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei perhibeo, pauper remansit: sed in charitatis possessione permansit. Aliqui servuli ei reliqui fuerant, jam quidem in monasterio viventes, quos tamen Gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo dicat, Dives est: nemo existimet, nemo male loquatur, nemo se ipsum vel animam suam suis dentibus laniet. Pecuniam nullam habet servatam: utinam quam debet restituat.