Gratia in Christo maxime elucet, et in latrone. Dominum ergo attende confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Confiteor tibi, laudo te. Laudo te, non accuso me. Quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem, tota gratia, singularis gratia, perfecta gratia. Quid meruit homo ille qui Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua unum oportebat esse Christum, et ipsum esse quem novimus? Tolle gratiam istam, quid Christus, nisi homo? quid nisi quod tu? Suscepit animam, suscepit corpus, suscepit plenum hominem: coaptat sibi, unam facit Dominus cum servo personam. Quanta ista gratia? Christus in coelo, Christus in terra: simul Christus et in coelo et in terra: nec duo Christi, sed idem Christus et in coelo et in terra. Christus apud Patrem, Christus in utero virginis: Christus in cruce, Christus apud inferos subveniens quibusdam: ea autem ipsa die Christus in paradiso cum latrone confitente. Et ibi latro quid meruit, nisi quia illam viam tenuit, ubi ostendit salutare suum? A qua tibi pes non exeat. In eo enim quod se accusavit, Deum laudavit, et vitam suam beatam fecit. Praesumpsit quidem a Domino, et ait illi, Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Considerabat enim facinora sua, et pro magno habebat, si ei vel in fine parceretur. Dominus autem continuo, cum ille diceret, Memento mei; sed quando? Cum veneris in regnum tuum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 15Luc. XXIII, 42, 43 . Misericordia obtulit quod miseria distulit.