TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ex illis ad Patrem, quid ad Filium et Spiritum sanctum pertineat, cogitandum relinquitur. Nemo ergo dicat mihi, nemo calumniosus me infirmum urgere conetur: Quid ergo in his tribus quae in mente nostra vel in anima esse ostendisti, quid ex his tribus pertinet ad Patrem, id est, quasi ad similitudinem Patris, quid horum ad Filii, quid horum ad Spiritus sancti? Non possum dicere. non possum explicare. Aliquid cogitantibus relinquamus, aliquid et silentio largiamur. Redi ad te, et ab omni strepitu tolle te. Intra te vide, si habes illic aliquod secretarium dulce conscientiae tuae, ubi non perstrepas, ubi non litiges, aut lites pares, ubi non dissensiones et pervicaciam mediteris. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Forte dicturus es, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa, sed humiliata 24Psal. L, 10 , non elata.

Notes

  1. 24. Psal. L, 10