Solvitur difficultas. Quid sibi ergo vult obscura quaestio? Luceat sol, unde illa lucerna accensa est. Prorsus ita solutio evidens solutio est. Joannes seorsum habebat discipulos: non separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet testimonium Christo, qui et ipse discipulos colligebat, qui ei poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant discipuli Joannis, magistrum suum Joannem; audiebant a Joanne testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit confirmari. Sine dubio enim illi dicebant apud se ipsos: Iste de illo tanta dicit, ipse de se ista non dicit. Ite, dicite illi: non quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego soleo dicere, ab ipso audite; audistis praeconem, confirmamini a judice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus? lerunt, et dixerunt; propter se, non propter Joannem. Et propter illos dixit Christus, Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Videtis me, agnoscite me: videtis facta, factorem agnoscite. Et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Sed de vobis dico, non de Joanne. Nam ut sciremus quia non de Joanne dixit: Illis abeuntibus coepit dicere ad turbas de Joanne: dixit laudes ejus veras verax, veritas.