Gloria Dei in hominum gratuita justificatione.--Justificati igiturex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum; per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei 8Rom. V, 1, 2 . His, fratres, quae mecum recognoscitis, paucis apostolicis verbis, pauca verba psalmi hujus admiscere delectat, et consonantiam reperire. Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum: quia justitia et pax osculatae sunt invicem. Per Dominum nostrum Jesum Christum: quia Veritas de terra orta est. Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei. Non ait, Gloriae nostrae; sed, gloriae Dei: quia justitia non de nobis processit, sed de coelo prospexit. Ergo qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Hinc enim et nato ex Virgine Domino, cujus diem Natalem hodie celebramus, praeconium vocis angelicae factum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 9Luc. II, 14 . In terra enim pax unde, nisi quia Veritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit utraque unum 10Ephes. II, 14 : ut essemus homines bonae voluntatis, suaviter connexi vinculis unitatis. In hac igitur gratia gaudeamus, ut sit gloria nostra testimonium conscientiae nostrae 11II Cor. I, 12: ubi non in nobis, sed in Domino gloriemur. Hinc enim dictum est, Gloria mea, et exaltans caput meum 12Psal. III, 4 . Nam quae major gratia Dei nobis potuit illucescere, quam ut habens unigenitum Filium, faceret eum hominis filium, atque ita vicissim hominis filium, faceret Dei Filium? Quaere meritum, quaere causam, quaere justitiam; et vide utrum invenias nisi gratiam.