TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes ideo tantus homo, ut Christo se humilians, eum plus quam hominem esse ostendat. Breviter ergo commendo Charitati vestrae magnum sacramentum. Quoniam multi futuri erant, qui putarent Christum non esse nisi hominem, nihil esse amplius quam hominem: ideo magnus homo, quo major in hominibus non fuit, perhibuit ei testimonium Joannes, subditus, inclinatus, humiliatus. In quantum se humilem reddidisset, si solvere corrigiam calceamenti ejus, dignum se esse dixisset? Attendite in magno sacramento corrigiam calceamenti. Quantum humilis exstitisset, et si se Joannes dixisset dignum? Quid fecit, dicendo se indignum? Propterea notatus est dies nativitatis ejus, et celebrationi Ecclesiae commendatus.