TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spiritus sancti adventus die Pentecostes. Unitas Ecclesiae catholicae dono linguarum significata. Certe enim solemnitatem modo celebramus adventus Spiritus sancti: nam die Pentecostes, qui dies jam coepit, erant uno in loco centum viginti animae, in quibus Apostoli et mater Domini et alii utriusque sexus orantes et exspectantes promissum Christi, hoc est adventum Spiritus sancti. Non erat inanis spes exspectantis, quia non erat fallax pollicitatio promittentis: quod exspectabatur, advenit et vasa munda, a quibus susciperetur, invenit. Visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt loqui linguis sicut Spiritus dabat eis pronuntiare. Unusquisque homo linguis omnibus loquebatur, quia futura Ecclesia in omnibus linguis praenuntiabatur. Unus homo signum erat unitatis: omnes linguae in uno homine, omnes gentes in unitate. Qui pleni erant, loquebantur: et qui inanes erant, mirabantur; et quod est reprehensibilius, mirabantur et calumniabantur. Dicebant enim: Hi ebrii sunt et musto pleni. Quam stulta et calumniosa reprehensio! Homo ebrius non alienam linguam discit, sed suam perdit. Verumtamen per ignorantes et calumniantes veritas loquebatur. Jam quippe illi pleni erant vino novo, quia facti erant utres novi 2Matth. IX, 17. Sed utres novos utres veteres mirabantur, et calumniando nec innovabantur, nec implebantur. Sed repressa tandem calumnia, mox ubi sermocinantibus rationemque reddentibus et Christi gratia praedicantibus aures Apostolis praebuerunt, audiendo compuncti sunt, compunctione mutati sunt, mutati crediderunt; credentes, hoc quod in aliis mirabantur, accipere meruerunt 3Act. II.

Notes

  1. 2. Matth. IX, 17
  2. 3. Act. II