TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita delectabiliter summeque vacantium in visione Dei. Precatio post concionem. Nam quia illa vita in contemplatione veritatis non solum ineffabiliter, sed quia et delectabiliter permanebit, multis locis Scriptura testatur, quae omnia commemorare non possumus. Inde est illud: Qui diligit me, mandata mea custodit; et ego diligam eum; et ostendam me ipsum illi 55Joan. XIV, 21 . Tanquam enim fructus et merces ab eo quaereretur, quia mandata ejus custodiuntur: Ostendam, inquit, me ipsum illi; perfectam beatitudinem ponens, ut cognoscatur sicuti est. Inde est et illud: Dilectissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei crimus; quia videbimus eum sicuti est 56I Joan. III, 2 . Ideo et Apostolus Paulus, Tunc, inquit, facie ad faciem 57I Cor. XIII, 12 : quia etiam dixit alio loco, In eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu 58II Cor. III, 18 . Et in Psalmis dicit, Vacate, et videte quia ego sum Dominus 59Psal. XLV, 11 . Tunc ergo optime videbitur, quando summe vacabitur. Quando autem summe vacabitur, nisi cum transierint tempora laboriosa, tempora necessitatum, quibus modo obstricti sumus, quamdiu terra parit homini peccatori spinas et tribulos, ut in sudore vultus sui manducet panem suum? Temporibus ergo terreni hominis omni ex parte transactis, et die coelestis hominis omni ex parte perfecto, summe videbimus; quia summe vacabimus. Finita enim corruptione et indigentia in resurrectione fidelium, non erit propter quod laboretur. Quasi enim diceretur, Recumbite et manducate; ita dictum est, Vacate et videte. Vacabimus ergo et videbimus Deum sicuti est; et videntes laudabimus Deum. Et haec erit vita sanctorum, haec actio quietorum, quia sine defectu laudabimus. Non uno die laudabimus: sed sicut dies ille non habet terminum temporis, ita laus nostra non habebit terminum cessationis; et ideo in saecula saeculorum laudabimus. Audi etiam hoc Scripturam dicentem Deo, quod nos desideramus: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 60Psal. LXXXIII, 5 . Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire protegereque dignetur; per Jesum Christum filium ejus Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Notes

  1. 55. Joan. XIV, 21
  2. 56. I Joan. III, 2
  3. 57. I Cor. XIII, 12
  4. 58. II Cor. III, 18
  5. 59. Psal. XLV, 11
  6. 60. Psal. LXXXIII, 5