TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyris fortitudo a Christo est. In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres mei, evidenter ostenditur judex ferox, tortor cruentus, Martyr invictus. In cujus corpore poenis variis exarato, jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non cedebat infirmitas: agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo Dominus habitaret? In his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo 1Philipp. I, 29 . Acceperat haec utraque levita Vincentius, acceperat et habebat. Si enim non accepisset, quid haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in passione tolerantiam. Nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem; nemo de suis viribus confidat, quando suffert tentationem: quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia; et ut mala fortiter perferamus, ab illo est nostra patientia. Recolite Dominum Christum suos in Evangelio discipulos admonentem: recolite martyrum Regem cohortes suas armis spiritualibus instruentem, bella monstrantem, adjutoria ministrantem, praemia pollicentem: qui cum dixisset discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox unde territi consolarentur, adjunxit dicens, Sed confidite, ego vici mundum 2Joan. XVI, 33 . Quid ergo miramur, charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat, non expugnet.

Notes

  1. 1. Philipp. I, 29
  2. 2. Joan. XVI, 33